Giovanni Pierluigi da Palestrina — Canticum Canticorum
1
Osculetur me osculo oris sui;
quia meliora sunt ubera tua vino,
fragrantia unguentis optimis.
Oleum effusum nomen tuum;
ideo adolescentulae dilexerunt te.
2
Trahe me post te: curremus in odorem
unguentorum tuorum.
Introduxit me rex in cellaria sua.
Exsultabimus et laetabimur in te,
memores uberum tuorum super vinum.
Recti diligunt te.
3
Nigra sum sed formosa, filia Hierusalem,
sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
Nolite me considerare quod fusca sim,
quia decoloravit me sol.
Filii matris meae pugnaverunt contra me;
posuerunt me custodem in vineis.
4
Vineam meam non custodivi. Indica
mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas,
ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam
post greges sodalium tuorum.
5
Si ignoras te, o pulchra inter mulieres,
egredere et abi post vestigia gregum tuorum,
et pasce haedos tuos iuxta tabernacula pastorum.
Equitatui meo in curribus Pharaonis
assimilavi te, amica mea.
6
Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis;
collum tuum sicut monilia. Murenulas
aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
Dum esset rex in accubitu suo,
nardus mea dedit odorem suavitatis.
7
Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi;
inter ubera mea commorabitur. Botrus
cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.
Ecce tu pulchra es amica mea, ecce tu
pulchra es. Oculi tui columbarum.
8
Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus.
Lectulus noster floridus. Tigna domorum
nostrarum cedrina, laquearia cypressina.
Ego flos campi, et lilium convallium.
9
Tota pulchra es, amica mea, et
macula non est in te. Veni de
Libano, sponsa mea, veni de Libano,
veni coronaberis, de capite Amana,
de vertice Sanir et Hermon, de
cubilibus leonum, de montibus pardorum.
10
Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa;
vulnerasti cor meum in uno oculorum
tuorum, et in uno crine colli tui.
Quam pulchrae sunt mammae tuae,
soror mea sponsa. Pulchriora sunt
ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum
super omnia aromata.
11
Sicut lilium inter spinas,
sic amica mea inter filias.
Sicut malus inter ligna silvarum,
sic dilectus meus inter filios.
Sub umbra illius quem desideraveram sedi,
et fructus eius dulcis gutturi meo.
12
Introduxit me rex in cellam vinariam;
ordinavit in me charitatem.
Fulcite me floribus, stipate me malis,
quia amore langueo.
13
Laeva eius sub capite meo,
et dextera illius amplexabitur me.
Adiuro vos, filiae Hierusalem,
per capreas cervosque camporum, ne suscitetis,
neque evigilare faciatis dilectam,
quoadusque ipsa velit.
14
Vox, vox dilecti mei! Ecce, iste venit,
saliens in montibus, transiliens colles.
Similis est dilectus meus capreae,
hinnuloque cervorum.
En ipse stat post parietem nostrum,
respiciens per fenestras,
prospiciens per cancellos.
En dilectus meus loquitur mihi.
15
Surge, propera, amica mea, columba mea,
formosa mea, et veni.
Iam enim hiems transiit; imber abiit et recessit.
Flores apparuerunt in terra nostra.
Tempus putationis advenit;
vox turturis audita est in terra nostra.
Ficus protulit grossos suos;
vineae florentes dederunt odorem suum.
16
Surge, amica mea, speciosa mea, et veni.
Columba mea, in foraminibus petrae,
in caverna maceriae, ostende mihi faciem tuam;
sonet vox tua in auribus meis:
vox enim tua dulcis, et facies tua decora.
17
Dilectus meus mihi, et ego illi, qui
pascitur inter lilia donec aspiret dies,
et inclinentur umbrae.
Revertere, similis esto dilecte mi capreae,
hinnuloque cervorum super montes Bethel.
In lectulo meo, per noctes,
quaesivi quem diligit anima mea; quaesivi illum,
et non inveni.
18
Surgam et circuibo civitatem:
per vicos et plateas quaeram quem
diligit anima mea; quaesivi illum,
et non inveni.
19
Adiuro vos, filiae Hierusalem,
si inveneritis dilectum meum,
et nuntietis et quia amore langueo.
Qualis est dilectus tuus ex dilecto,
O pulcherrima mulierum?
Qualis est dilectus tuus ex dilecto,
quia sic adiurasti nos?
Dilectus meus candidus et rubicundus,
electus ex millibus.
20
Comae eius sicut elatae palmarum,
nigrae quasi corvus.
Oculi eius, sicut columbae super rivulos aquarum,
quae lacte sunt lotae,
et resident iuxta fluenta plenissima.
21
Dilectus meus descendit
in hortum suum ad areolam aromatum,
ut ibi pascatur in hortis, et lilia colligat.
Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi,
qui pascitur inter lilia.
22
Pulchra es, amica mea,
suavis et decora sicut Hierusalem
terribilis ut castrorum acies ordinata.
Averte oculos tuos a me,
quia ipsi me avolare fecerunt.
23
Quae est ista quae progreditur
quasi aurora consurgens,
pulchra ut luna, electa ut sol,
terribilis ut castrorum acies ordinata?
24
Descendi in hortum meum,
ut viderem poma convallium,
et inspicerem si floruisset vinea,
et germinassent mala punica.
...
29
Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum,
commoremur in villis.
Mane surgamus ad vineas,
videamus si floruit vinea,
si flores fructus parturiunt,
si floruerunt mala punica.
Ibi dabo tibi ubera mea.
Giovanni Pierluigi da Palestrina, Canticum Canticorum
The Hilliard Ensemble
1 view
2256
711
6 months ago 01:16:20 1
Giovanni Pierluigi da Palestrina — Canticum Canticorum